CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3042     View  [Back]
Charta qua Stephanus et uxor ejus Adeleidis, etc. dant sive vendunt monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Martini in villa Vals.
Consuetudo est pagi istius, ut qui venditionem et comparationem facere volunt, simul et cartulam scribere faciant, ut nullus calumniator atque inquietator calumniare possit quod manibus hominum affirmatum fuerit. Et ideo ego Stephanus et conjux mea Adeleidis, filius quoque noster Milo et conjux ejus Ingeltrudis, nepotes et nostri Stephanus, Berardus, filii Milonis, considerantes nos per fragilitatem humanę conditionis multis modis delinquere, ideo donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Hugo abbas, aliquid de hereditate nostra quę sita est in episcopatu Lugdunensi, in villa quę dicitur Vals, hoc est ęcclesiam Sancti Martini, pro redemptione animarum nostrarum: ea convenientia, ut partem et societatem haberemus in omnibus beneficiis eorum. Insuper placuit nobis ut acciperemus aliquantulum precii, quod et fecimus. Dedit nobis domnus Durannus, Cluniensis secretarius, quatuor untias auri et decem solidos. Terminum hujus donationis ita est a termino crucis, quicquid inter duas vias habemus. Si autem quis extiterit aut undecumque venerit, qui hanc donationem frangere voluerit, non possit quod quęsierit efficere, sed componat auri libras VII. S. Duranni, Berardi, Willelmi, Adalberti, Molonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung