CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3029     View  [Back]
Charta qua Petrus Almeradus dat monasterio Cluniacensi quasdam partes decimi de Mont, de Vernei, etc.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod domnus Petrus, cognomento Almeradus, frater domni Arnaldi, Cluniasensis monachi, rogatu et consilio ejusdem fratris, emit quamdam terram ad opus Cluniaci, pro redemptione anime sue et conjugis necnon et genitorum suorum, duas videlicet partes decimi de Mont, et quinque de Vernei et del Bruschet et de Lausedat, de Petro Racatin, et Bertrando fratre ejus, ubi dedit trecentos solidos. De qua etiam sunt testes: Iterius de Vertamisi, Jarento et Wigo, fratres ejus; Avitus Rinco, et Wido frater ejus, Avitus de Celsac, Renco Arnaldus, Petrus presbiter de Vertamisi, Arbertus presbiter; et in ecclesia de Roculas, de censu Betsoni presbiteri, quindecim solidos et quinque sextarios annone, ubi dedit centum solidos, et mater Willelmi de Chatzac centum solidos. Hæc omnia dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo; voluitque et a domno abbate constitutum est et in capitulo Cluniensi recitatum atque laudatum, ut prior de Grazac, sub cujus custodia hæc terra est et cui respondet, omni anno, pro salute anime sue et conjugis sue Poncie, patris etiam sui ac matris sue, feria III post diem Ramis Palmarum, unum generale Cluniaco fratribus in refectorio preparet. Placuitque domno abbati et ceteris fratribus et eidem Petro Almerado, ut quando obierit, hec refectio ad diem anniversarii ejus transferretur, ut et fratres pro eo memoriam agerent, et Deus omnipotens anime ipsius fieret propicius. Hec conventio facta apud Sanctum Ypolitum ante domnum et venerabilem Hugonem abbatem.
(Au dos:) Carte Petri, cognomento Almeradi, de anniversario suo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung