CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3014     View  [Back]
Charta qua Emma dat monasterio Cluniacensi partem hereditatis suæ in villa Estavels.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie, quod ego Emma, reminiscens enormitatem peccatorum meorum, nequaquam tamen immemor Verbi dominici quo ait: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis», itemque illud: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.» His ergo et aliis quamplurimis testimoniis credula, pro remedio anime mee patrisque mei Achini et matris mee Inguile et avunculi mei Widonis atque senioris mei Gausfredi et filiorum meorum, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, sub cura domni Hugonis abbatis constitutum, aliquid de mea hereditate que mihi jure hereditatis devenit: hoc est omnem meam partem hereditatis quam in villa que vulgo Estavels appellatur habere videor, cum omnibus inibi pertinentibus, pratis, silvis, pascuis, usque ad inquisitum et ad inquirendum. Eo videlicet tenore, ut quamdiu vixero possideam et in vita mea fratres Cluniensium in vestituram habeant unum campum ubi Grimaldus manet, et unam vineam quam Bertrennus Boninus tenet. Post discessum vero meum, cum omni integritate ad predictum locum revertatur, sine ullo contradicente. Si autem ego in proximo loco defuncta fuero, predicti fratres Cluniensium pro hoc isto dono me recipiant; sin vero in alia regione vel ab aliquo mortali homini corpus meum per vim fuerit subtractum, fratres Cluniensium supradictam elemosinam teneant et possideant. S. Emme, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Gauffredi. S. Ansel. S. Heldegrini. S. Bertran Bonin. S. Bernardi famuli.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung