Charta qua Hugo miles dat monasterio Cluniacensi quartam partem ecclesiae in villa Tremblensi cum servis, aliasque res in villa Juliacensi, etc.
Notum sit cunctis fidelibus et filiis sancte matris æcclesiæ, presentis temporis et futuri, quod ego Hugo miles, recordans sentencie dicentis: «Diviciæ viri redemptio anime ejus», meorum peccatorum magnitudine perterritus, cum essem sine heredibus, Deum et sanctos ejus apostolos Petrum et Paulum et Cluniacense cenobium, ubi domnus Hugo preest, feci heredes, dans eis, in villa Tremblensi, quartam partem æcclesiæ, sicut ad eam æcclesiam pertinet, et unam coloniam, et unam condaminam, et unum brollum sive pratum, et duas ancillas cum duobus filiis in eadem villa, et duos servos, nomine Adalardum et Rotbertum, et vineam de Rocein, rasamque quam habeo in clauso de Sancto Pontio. In villa quoque Juliacensi, unam vineam et campum unum ibidem; omnes etiam usus quos homines Sancti Petri in omnibus meis terris habent concedo et trado, ut deinceps sine ullis malis consuetudinibus et serviciis que actenus ab eis injuste exegi, habeant et teneant. Et si quis propinquus aut alter aliquis hujus donationis sive carte calumpniator sive contradictor extiterit, iram Omnipotentis incurrat, et sit particeps Judæ, traditoris Domini, et Datan et Abiron,
in inferni baratro, nisi penituerit et emendaverit. S. Hugonis, qui hoc donum fecit et cartam fieri precepit.
(Au dos:) De ecclesia de Tre[m]blens.