CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3000     View  [Back]
Charta qua Willelmus miles dat monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sancti Symphoriani in villa Mediolano, coloniamque cum servis in villa vocata ad Vilars, etc.
Divine pietatis miseratio, que semper revocat errantes ad viam salutis atque a dominio antiqui exterminatoris avulsos indesinenter perducit ad summum et perhenne gaudium, mihi Vuillelmo dignata est in cor, ob remedium meorum peccaminum, ut aliquid ex his que mihi dedit, illi offeram. Dono igitur ego Wilelmus miles Domino Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, pro remedio anime mee, aliquid ex his que a progenitoribus mihi jure hereditario relicta sunt, medietatem scilicet presbiteratus unius ecclesie que est dicata in honore almi testis Christi Simphoriani, et est sita in episcopatu Eduensis civitatis, in villa que dicitur Mediolanum. Dono insuper et domum meam que est edificata juxta ipsam ecclesiam. Dono et medietatem prati qui vocatur ad Pradalas, qui est positus in villa Mediolanum. Dono et unam coloniam valde bonam, et omnia ad eam pertinentia ex integro, terram cultam et incultam, cum pratis, aquis, silvis et aquarum decursibus. Reddit autem annuale servitium, sicut plenum mansum, porcum scilicet, arietem, agnum, oblationes plenas, et corvadam, et cetera omnia que a pleno manso requiruntur. Est autem sita ipsa colonia in villa que dicitur ad Vilars. Dono autem et servum in ipsa colonia manentem, nomine Geraldum, et unam ancillam, nomine Petronillam, et alium servum, nomine Undradum. Et hoc donum [ideo] facio ut Deus omnipotens det mihi et omnibus propinquis meis indulgentiam omnium delictorum, et societatem omnium electorum suorum. Et ut hoc donum omnibus fidelibus notum sit, sive presentibus, sive futuris, corroboro et coram testibus mando. S. Willelmi, qui hanc cartam fieri fecit et firmare rogavit. S. Hugonis. S. Artaldi. S. Wigonis. S. Dalmatii. S. Willelmi. S. Stephani, avunculi eorum. S. Nazarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung