Charta qua Erbertus dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Siniciaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sanctę Dei ęcclesię, quod ego Erbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Hugo abba magis videtur prodesse quam preesse, duos mansos cum suis conclusis, qui sunt siti in pago Matisconensi, in villa quę vocatur Siniciacus; et faciant rec
tores supranominati loci ab hodierno die et deinceps quicquid voluerint. Facio autem hanc donationem pro remedio animę meę et patris ac matris meę, et pro sepultura fratrum meorum Hugonis et Drogonis; et ea ratione ut homines qui super ipsos mansos manserint accipiant de silva quę vocatur Naxa totum quod eis necessarium fuerit, sive ad suum focum, sive ad suas vineas vel ad suas mansiones construendas, vel ad pascendos suos porcos. Si quis contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nisi cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat. Actum Cluniaco, die II regnante Heinrico rege. S. Erberti, qui hanc donationem fecit et ipse firmavit. S. Achardi clerici. S. Hugonis Rabinelli. S. Odonis de Cluniaco. Eldulfus scripsit.