Charta qua Arduinus miles dat monasterio Cluniacensi medietatem condaminæ subtus ecclesiam sancti Baudilii juxta castrum quod vocatur Alesio.
Notum sit cunctis fidelibus, presentibus et futuris, quod ego Arduinus miles, filius Joscende nobilissimę mulieris, Cluniacum ad limina apostolorum Petri et Pauli intravi in capitulum fratrum, ubi, accepta societate et parte omnium quę ibi geruntur bonorum, dedi eis medietatem condaminę quę subtus ęcclesia beati Baudilii est, meam scilicet partem: ipsi possidebant jam alteram partem illius condaminę dono fratris mei Monaldi, quod fecit pro filio suo Wilelmo, quem eis nutriendum et perpetuo tenendum tradidit sub habitu Sancti Benedicti. Istud equidem donum tali feci convenientia, ut pro meorum absolutione peccatorum Deum semper nocte et die exorent, et pro redemptione animarum patris et matris aliorumque parentum meorum, ut in die juditii misericordiam Domini mereamur invenire. Ipsi vero fratres presentaverunt mihi hanc convenientiam facienti, sponte et cum bona voluntate, de Sancti Petri bono aliquid, quod et ego conpulsus precibus eorum suscipere non rennui, unam mulam et quindecim solidos. Hanc autem cartam ego jussi scribere, et posui super altare Sancti Petri, die festivitatis illius quę vocatur ad Vincula, astantibus fratribus Almanno, consobrino meo, et Aldulfo, et Arnaldo maximaque parte fratrum, atque Pontio milite, Mainerio cognomento, et Algiso clerico. Domnus abbas Hugo presidebat tunc predictis fratribus, et Sigaldus prior, rexque Henricus regnabat. Si quis vero huic dono meo aliquam calumpniam inferre temptaverit, anathema sit, iramque Dei incurrat, ipsa vero stabilis et firma permaneat. Est autem ipsa condamina sita in pago Valentinense, juxta castrum quod vocatur Alesio.