Charta qua Bernardus supradictus dat monasterio Cluniacensi quasdam res et servum in villa Cachiaco.
Supra hec ego Bernardus [pro] anime mee salute ac propinquorum
meorum vel remissione, dono sanctis apostolis Petro et Paulo ad [eundem] locum Cluniacum, cui preest Hugo abbas, aliquid de mea hereditate, in pago Eduensi, et in villa Cachiaco, hoc est divisionem illarum terrarum que mihi evente sunt in predicta villa, [ex] parte avunculi mei Rotcleni, et servum, nomine Petrum, ac mansum qui dicitur Colonia, quam Rambaldus tenuit, ad integrum, pro remissione peccatorum meorum, ut sit mihi salus utriusque vite; tali conditione ut in vita mea teneam [et possideam], et post meum obitum ecclesie predicte remaneat. Si quis autem hanc donationem contradicere vel calumniare voluerit, [ex] parte beate Marie ac beatorum apostolorum Petri et Pauli sit excommunicatus, neque in aliam remanentem hereditatem rectum habeat, sed prorsus confusus quod tenet perdat. Alamannus scripsit.