CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2973     View  [Back]
Charta qua Bernardus, filius Bernardi et Aremburgis, dat monasterio Cluniacensi quasdam res et servos in villa Cavaniaco.
Universitatis conditor et humani generis redemptor et Salvator hanc salutarem medicinam conferre dignatus est suis fidelibus, scilicet ut de temporalibus et transitoriis conquirant sibi æterna et sine fine mansura, dicens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis»; et «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, qui vos recipiant in æterna tabernacula.» Quod ego Bernardus animo perpendens et enormitatem peccatorum meorum reminiscens, pro eorum remissione dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Cavaniaco, hoc est franchisiam Adacri et filiorum ejus, et franchisiam Alberti et Bernardi, consanguinei ejus, et stationem Costabuli. Dono etiam servum, nomine Dominicum, cum uxore et filiis suis et tenementum suum, tali conditione ut teneam in vita mea et post meum obitum ... si legalem heredem de uxore habuero, si tenere voluerit, ducentos solidos sive solidatas tales que recupiende sint ... redimi. Facio autem hanc donationem pro redemptione anime patris mei Bernardi, et matris mee Aremburgis, et pro anima mea, ut sit mihi salus et redemptio peccatorum meorum omnium. Ut autem hec donatio firma sit, manu propria firmo, testibusque roborandam trado. S. Bernardi, qui hanc donationem fecit.
(Au dos:) Carta Bernardi de Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung