CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2946     View  [Back]
Charta qua Raimodis reddit monasterio Cluniacensi terram Casoiam, olim a monachis Leodbaldo episcopo loco precariæ concessam.
In nomine Verbi incarnati. Ego Raimodis, uxor quondam domni Wichardi, olim defuncti, nunc vero juncta matrimonio domno Ansedeo seniori meo, eodem consentiente sive favente, pro anima supradicti senioris mei Wichardi, dono vel potius reddo quandam terram que vocatur Casoia Sancto Petro et loco Cluniaco. Que quidem terra ante fuit Sancti Petri et supradicti loci. Sed ab abbate et monachis data est loco precarie domno Ledbaldo tunc quidem clerico, postea Matiscensi episcopo. Ipse vero Leodbaldus, contra justiciam faciens, alienavit eam ex toto a Sancto Petro, et donavit eam Gauzeranno loco emendationis pro suo parente, Berengario nomine, quem interfecerat. Hanc itaque reddo Sancto Petro pro anima senioris mei Wichardi et patris ipsius supradicti Gauzeranni. Dono etiam unam ancillam, nomine Adalgardam, cum infantibus suis et totam hereditatem similiter pro anima ipsius senioris mei Wichardi et filie mee Wiceline et mea. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, vindicare non valeat, sed in thesauro publico auri libram componat. S. Raimodis, que hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Ansedei. S. alterius Ansedei. S. Achardi. S. Walterii. S. Costabuli. S. Ugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung