CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2922     View  [Back]
Charta qua Archimbaldus, vicecomes Matisconensis, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Laurentii, et aliam donationem cujusdam mansi in villa Vigoseto confirmat.
Omnibus in unitate fidei viventibus notum esse volumus, quod ego Archimbaldus vicecomes dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest reverendę memorię domnus Oydilo abbas, unam ęcclesiam in honore beati Laurentii martyris dicatam, in pago Matisconensi sitam, cum omnibus quę ad ipsam ęcclesiam pertinent, totum ad integrum, quęsitum et inquirendum, in campis, pratis, terris cultis et incultis. Dono etiam in alio loco silvam quę vocatur Plana Cassanea. Dono etiam unum mansum in villa quę vocatur Vigoseto; tali convenientia, ut teneant monachi Cluniacenses quousque revertar de Jerusalem. Posquam autem reversus fuero, recipiam eum si voluero. Expleto itinere, dedit eum ita ut hic est scriptum. Notum sit omnibus, quod ego Archymbaldus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et habitatoribus Cluniacensium mansum quem misi in vadium quando perrexi Jerusalem, totum et integrum, cum omnibus appendiciis, servis et ancillis. Auctorizo etiam donum et cartham quam avus meus Hugo et pater meus Artaldus Sancto Petro fecerunt de curte Monmalardis, ea convenientia ut si ego sine legali herede mortuus fuero, teneant et possideant, sicut in cartha continetur quam ipsi fecerunt. S. Archymbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Walteri episcopi, Gaufredi canonici, Humberti, Hugonis Buchardi, Hugonis Tosi, Hugonis Maurelli, Artaldi, Humberti de Calvia. Actum publice apud Cluniacum, anno millesimo XXXVII ab incarnatione Domini, indictione Vta, regnante Heinrico rege. Humbertus levita et monachus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung