Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi medietatem hereditatis suæ et alias res in villis Salorniaco et Besorniaco.
Cunctis cruore mediatoris Christi redemptis, quadrifidoque orbe diffusis, maxima ejusdem redemptoris nostri patet karitas, largifluaque in omnibus benignitas; a mundi namque origine inimico instigante mors introivit in homine, a qua multis misericordię suę generibus eripere nos dignatus est omnipotentissimus Dominus, inserens etiam multorum genera virtutum in suorum pectora fidelium, prebens singulis qui ejus divinis obtemperant monitis, regnum supernę visionis, sed et seva tormenta inique agentibus reddens in penis infernalibus. Ego igitur Bernardus, privatus exteriore lumine, ea quę impiis debentur tormenta perti[mescens], consideransque gaudia quę adepturos credo facientes ea quę sunt salubria, abrenuntians presenti seculo, adherere cupio Deo, et ut possim interioris lumine non carere, monasticoque ordini, velut potuero, submitto, ut [in] ęternum, quemadmodum supradictum est, gaudere possim lumine. Cedo autem, pro mea redemptione cunctorumque parentum meorum salute cum consilio fratris mei Hugonis, et uxoris meę Marię et aliorum amicorum meorum, aliquid de mea hereditate Domino Deo sanctisque
apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum qui cognominatur Cluniacus, sub tuitione dunni Odilonis abbatis constitutum. Est autem sita ipsa hereditas in pago Matisconensi, in ipso episcopatu, in villa Salorniaco: medietatem autem de ipsa hereditate quam ibi visi sumus habere ego et frater meus Hugo dono; aliam vero medietatem retinet ipse. Sunt curtilia, campi, vineę, silvę, aquę, pascuę, cum exitibus et regressibus, quesitum, ad inquirendum, et cursum de uno farinario, quartam partem; in villa Besorniaco unam perticam de terra arativa; in loco qui nuncupatur Duriaco, dimidiam partem de uno prato quod habet terminationes ab oriente et occidente aquam currentem. Dono etiam dotalitium uxoris meę Marię post discessum ejus in ipsa villa, et unam vineam quam concedo uxori meę quandiu vixerit; post discessum vero ejus, ad Sanctum Petrum deveniat. Habet enim terminationes de ipsa hereditate. Hęc autem omnia dono pro remedio animę meę et patris mei ac matris et fratris mei Hugonis, et uxoris meę Marię, et omnium parentum meorum, et eorum qui laudatores fuerunt hujus donationis meę. Si quis vero hujus donationis calumpniator estiterit, non vindicet quod cupit, sed coactus, in fisco puplico auri libram unam componat, et nisi cito resipuerit, omnibus maledictionibus novi ac veteris subjaceat Testamenti, et deinceps firma et stabilis hęc permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Hugonis, fratris ejus. S. Marię, uxoris ejus. S. Arlerii. S. Bernardi de Olsola. S. Duranni. Actum Besorniaco puplice, anno M
o XXXVII
o ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, indictione V, regnante Heynrico rege. Arnulfus levita recognovit III nonas novembris.