Charta qua Aia, sanctimonialis femina, dat monasterio Cluniacensi dimidiam ecclesiam servumque in villa Domni Martini.
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est, ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut pro hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui a peccatis. Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est, et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium inpertitur, elemosinarum largitio inpendenda est. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Aia, sanctimonialis femina, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo magis prodesse quam preesse videtur domnus Odilo abbas, pro anime remedio filii mei Rodlanni, unam dimidiam æcclesiam, sicut ipse preceppit adhuc vivens, si subitana mors ei evenerit, videlicet cum cymiterio, decimis, baptisterio et de omnibus que pertinent ad ipsam æcclesiam medietatem, et servo, nomine Ottelmo. Est autem ipsa æcclesia in episcopatu Lugdunensi, in villa
que vulgo dicitur Domno Martino. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, omnibus subjaceat maledictionibus, nisi ad emendationem venerit, et cruciatus ab inferni penis suis recipiat meritis, coactusque judiciaria potestate auri libram unam persolvat, et deinde hæc firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aie, qui fieri et firmare rogavit. S. Willelmi. S. Ysabellis, uxoris ejus, soror Rodlanni. S. Hugonis, filius Berardi. S. Humberti, fratris Berardi. S. Rodlanni. S. Gislaberti. Actum Cluniaco publice, pridie idus mai, ab incarnatione Domini anno M. XXX
mo VII
mo, indictione quinta. Arnulfus scripsit in sabato die.