CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2884     View  [Back]
Charta qua Berlio miles dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Germani in Insula inter Bulburum et Carusium sitam.
Divina pietate largiente concessum est legumque auctoritate sanccitum, ut unusquisque fidelium de rebus transitoriis æterna valeat mercari, dicente Scriptura: «Divitiæ viri redemptio animæ ejus sunt;» et alibi: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Ego igitur, in Dei nomine, Berlio, mundi terminum ruinis crebrescentibus appropinquantem cernens, et magnitudinem peccatorum meorum recogitans, dono aliquid de rebus meæ proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ac monachis Cluniaco cœnobio degentibus, quod monasterium est situm in pago Matisconensi, consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum, cuique preest domnus Odilo venerabilis abba. Ipsę vero res sunt sitæ in pago Viennensi, in agro Corsoriacense, in Insula sitam inter Bulburum et Carusium, hoc est æcclesiam in honore sancti confessoris Germani dicatam, cum appendiciis suis, scilicet decimis, oblationibus, et sepulturis, seu terris, quicquid est quęsitum vel quod restat inquirendum, totum ad integrum dono atque transfundo, a die presenti et deinceps, in stipendio et alimonia Christi servorum in prefato loco Deo servientium, pro remedio animę meæ, seu patris mei ac matris, uxoris etiam meæ Ildeardis, ac filiorum meorum Arberti et Artaldi, qui in hac donatione consentientes sunt, et insuper pro salute omnium Christi fidelium, tam vivorum quam defunctorum. Si quis vero, quod futurum non credo, ego ipse aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, seu aliqua opposita vel intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam aut litem inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum ejus incurrat, parsque ejus fiat cum Datan et Abiron ac Juda traditore Domini; insuper eum fiscali cogente censura, auri libras X coactus exsolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Berlionis militis, qui cartam istam fieri et firmare rogavit. S. Ildeardis, uxoris ejus. S. filiorum ejus Arberti et Artaldi. S. Leodegarii, Viennensis archiepiscopi. S. Aimonis, Belensis episcopi. S. Alamanni, prepositi Viennensis. S. Aimonis canonici. S. Dadonis. S. Witfredi militis. S. Milonis. S. Geraldi. S. Sofredi. S. Anselmi. S. Duranni archipresbiteri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung