CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2814     View  [Back]
Charta qua Warnerius dat monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui Hugonis, curtilum in Casotis villa.
Dominus et Salvator hominum, qui omnes homines vult misericorditer salvare, cunctosque sacro fonte renatos ad suam cęlestis vitę ineffabilem gloriam perducere, possessionibus hujus miserabilis seculi fruentibus tale remedium dignatus est concedere, ut unusquisque ex bonis sibi collatis vitam sine [fine] mansuram valeat adquirere, si de rebus transitoriis atque caducis sanctę ęcclesię filios pro suo amore studuerit sustentare. Quamobrem presentes et futuri noverint cuncti fideles Christi, quod ego Warnerius, pro redemptione animę meę fratrisque mei Ugonis, et pro animabus genitoris ac genitricis meę, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, in quo preesse videtur dulcissimus pater Odilo, cum multo fratrum collegio, scilicet unum curtilum qui est in villa Casotis, in pago Maticensi, in agro Salorniacensi; et terminatur a mane et meridie via publica, a sero terra Sancti Petri, a circio terra Humberti. Si quis vero huic nostrę donationi, quod futurum minime credo, calumniam inferre temptaverit, iram incurrat omnipotentis Dei, almique clavigeri Petri, sanctique Pauli, omniumque sanctorum Dei qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem seculi sunt futuri. Monachi vero prenominati loci absque ulla contradictione teneant atque ab hac die quicquid voluerint facere faciant. S. Ottonis comitis. S. Achardi, Rodulfi, Ebrardi, Artaldi, Eldini, Constantii presbiteri. Data per manus Iterii monachi, mense marcio, indictione XI, anno ab incarnatione Domini millesimo XXVIII, regnante rege Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung