Charta qua Bernardus et frater ejus Hugo dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Seia.
Dominus in Evangelio ait: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis». Ideoque notum sit fidelibus cunctis, quod nos, ego scilicet Bernardus et frater meus Ugo, donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro ac Paulo et loco Cluniacensi, pro sepultura fratris nostri Heldrici interfecti, unum curtile in villa Seia cum mansione et vinea, terminatum a sero terra Ramnaldi, via autem publica ex tribus partibus aliis. S. Bernardi et fratris ejus Ugonis, qui hanc donationis cartam fecerunt et rogaverunt firmari. S. Gunduldrici. S. Leotaldi. S. Rodulfi. S. Livonis. S. Stephani. Actum Cluniaco publice, regnante anno tricesimo III Rodberto rege. Vuarnerius scripsit.
(Au dos:) Pro [sepultura] Eldrici in Seia.