Charta qua Grimaldus sacerdos tribuit monasterio Cluniacensi res suas sitas infra claustrum sanctæ Mariæ Aniciensis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Grimaldus, Sancte Marie Aniciensis sacerdos et canonicus, cogitans casum humane fragilitatis, et reminiscens innumerabilium scelerum que penitet me miserabiliter commisisse contra Dominum, spem tamen in divina miseratione constituens et intercessione sancti Petri apostolorum principis, cui concessa est a pio Magistro potestas ligandi atque solvendi, dispono aliquid elemosine facere que ad optinendam ætheri clavigeri absolutionem et divinæ clementie largitatem michi valeat prodesse. Quapropter tribuo redemptori Christo et beato Petro, apostolorum maximo, et domno Maiolo, Cluniacensis monasterii abbati precipuo, ceterisque ejusdem cœnobii fratribus ad presens et in futurum cœlesti regi ibi militantibus, aliquid rerum proprietatis mee, que sunt site infra claustra Sancte Mariæ Aniciensis æcclesie, mansiones scilicet sitas infra claustra Sancte Marie, quas emi solidos CCX, et postea igne succensas, non sine magno labore et facultatum erogatione, ab ipso fundamento reædificavi. Ipsas videlicet domos possideant monachi ejusdem monasterii: eo tenore,
ut ego Grimaldus, quamdiu vixero, per munificentiam domni abbatis teneam illas in monisterio et providentia, et post obitum meum, Grimaldus nepos meus, sicut a domno abbate impetravi; et carta ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Facta carta ista V feria, III
o idus augusti, anno quo Ludovicus rex in adolescentia vitam finivit. S. Grimaldi, qui cartam istam scribere et firmare rogavit. S. domni Guidonis presulis. S. Guigonis præpositi. S. Petri abbatis. S. Trucoini decani. S. Aicardi archidiaconi.
(Au dos:) Adducontur Grimald. Podio Sancte Mariæ mansiones infra claustra.