Charta qua Vuillelmus, comes et dux, fundat monasterium Cluniacense.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensacio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus quæ transitorie possidentur, si eis bene utuntur, semper mansura valeant præmia promereri; quod videlicet divinus sermo possibile ostendens, atque ad hoc omnino suadens, dicit: «Divicię viri redemptio animę ejus.» Quod ego Guillelmus, dono Dei comes et dux, sollicite perpendens ac proprie saluti, dum licitum est, providere cupiens, ratum, immo pernecessarium duxi, ut ex rebis quæ michi temporaliter conlata sunt, ad emolumentum animę aliquantulum inperciar. Quippe qui adeo in his videor excrevisse, ne fortassis totum ad curam corporis in suppremo redarguar expendisse, quin pocius, cum subprema sors cuncta rapuerit, quiddam michi gaudeam reservasse. Quæ scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur, nisi ut juxta Christi preceptum: «Amicos michi faciam pauperes ejus,» utque hujusmodi
actio non ad tempus, set continue peragatur, monastica professione congregatos ex propriis sumptibus sustentem. Ea si quidem fide, ea spe, ut quamvis ipse cuncta contempnere nequeam, tamen, dum mundi contemptores, quos justos credo, susceperim, «justorum mercedem accipiam.» Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Cristique misericordiam prestolantibus, qui sibi successuri sunt et usque ad seculi consummationem victuri, notum sit quod, ob amorem Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, res juris mei sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo de propria trado dominatione, Clugniacum scilicet villam, cum cortile et manso indominicato, et capella quæ est in honore sancte Dei genetricis Mariæ et sancti Petri, apostolorum principis, cum omnibus rebus ad ipsam pertinentibus, villis siquidem, capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis earumque decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, cum omni integritate. Quæ res sitę sunt in comitatu Matisconense, vel circa, suis unaquęque terminis conclusæ. Dono autem hæc omnia jam dictis apostolis, ego Wuillelmus et uxor mea Ingelberga, primum pro amore Dei, inde pro anima senioris mei Odonis regis, progenitoris ac genitricis mee, pro me et uxore mea, salute scilicet animarum nostrarum et corporum, pro Avanæ nichilominus, que michi easdem res testamentario jure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrorum nepotumque, ac omnium utriusque sexus propincorum, pro fidelibus nostris, qui nostro servitio adherent, pro statu etiam ac integritate catholicæ religionis. Postremo sicut omnes christiani unius compagę caritatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis, preteritorum scilicet, presencium sive futurorum temporum orthodoxis hęc donatio fiat. Eo siquidem dono tenore, ut in Clugniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur, ibique monachi juxta regulam beati Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res perhennis temporibus possideant, teneant, habeant [atque] ordinent; ita duntaxat ut ibi venerabile oracionis domicilium votis ac subplicationibus
fideliter frequentetur, conversatioque celestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur, sedule quoque oraciones, postulationes atque obsecrationes Domino dirigantur, tam pro me quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est. Sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis abbatis, qui, quandiu vixerit, secundum suum scire et posse eis regulariter presideat. Post discessum vero ejus, habeant idem monachi potestatem et licentiam quemcumque sui ordinis, secundum placitum Dei adque regulam Sancti Benedicti promulgatam, eligere maluerint abbatem adque rectorem, ita ut nec nostra nec alicujus potestatis contradictione contra religiosam duntaxat electionem inpediantur. Per quinquennium autem Rome ad limina apostolorum ad luminaria ipsorum concinnanda, X solidos prefati monachi persolvant; habeantque tuitionem ipsorum apostolorum atque Romani pontificis defensionem; et ipsi monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosse suo edificent. Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum temporibus, prout oportunitas adque possibilitas ejusdem loci sese dederit, cotidie misericordiæ opera pauperibus, indigentibus, advenis, peregrinantibus, summa intencione ibidem exibeatur. Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro, nec parentum nostrorum, nec fastibus regie magnitudinis, nec cujuslibet terrenę potestatis jugo, subiciantur idem monachi ibi congregati; neque aliquis principum secularium, non comes quisquam, nec episcopus quilibet, non pontifex supradicte sedis Romanæ, per Deum et in Deum omnibusque sanctis ejus, et tremendi judicii diem contestor, deprecor invadat res ipsorum servorum Dei, non distrahat, non minuat, non procamiet, non beneficiet alicui, non aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arcius inibea
tur, adhuc idem inculcans subjungo. Et obsecro vos, o sancti apostoli et gloriosi principes terrę, Petre et Paule, et te, pontifex pontificum apostolice sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam, quam a Deo accepistis, alienetis a consortio sanctæ Dei ecclesię et sempiternę vitę predones et invasores atque distractatores harum rerum quas vobis hilari mente promtaque voluntate dono; sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Clugniaci et servorum Dei ibi commanencium, harum quoque omnium facultatum propter clementiam et misericordiam piissimi redemptoris. Si quis forte, quod absit, et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo, vel ex propinquis aut extraneis, vel ex qualibet condicione sive potestate, qualicunque calliditate, contra hoc testamentum, quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sanccivi, aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra vivencium, et deleat nomen ejus de libro vitæ, fiatque pars illius com his qui dixerunt Domino Deo: Recede a nobis, et cum Dathan et Abiron, quos terra ore aperto deglutivit et vivos infernus absorbuit, perhennem dampnacionem incurrat; sotius quoque Judæ proditoris Domini effectus, æternis cruciatibus retrusus teneatur; et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune transire videatur, in corpore quidem proprio futurę damnacionis tormenta experiatur, sortitus duplicem direptionem cum Hæliodoro et Antiocho, quorum alter acris verberibus coercitus vix semivivus evasit; alter vero, nutu superno perculsus, putrescentibus membris et scatentibus vermibus miserrime interiit; cæterisque sacrilegis qui ærarium domus Domini temerare presumpserunt particeps existat, habeatque, nisi resipuerit, archiclavum totius monarchiæ ecclesiarum, juncto sibi sancto Paulo, obstitorem, et ameni paradisi aditus contradictorem, quos, si vellet, habere poterat pro se piissimos inter
cessores. Secundum mundialem vero legem, his quibus calumniam intulerit centum auri libras, cogente judiciaria potestate, coactus exsolvat; et congressio appetus illius frustrata nullum omnino effectum obtineat. Sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bituricæ civitatis publice. Wilelmus ego hanc auctoritatem fieri et firmare rogavi, ac manu propria roboravi. Signum Ingelberge, uxoris ejus. Madalbertus, peccator, Biturigensis archiepiscopus. Adalardus episcopus. Atto, peccator, episcopus. S. Willelmi comitis, nepotis ejus. Sig. Armanni. Sig. Wigonis. S. Ugberti. S. Stephani. S. Heracli. S. Gotbranni. S. Gauzfredi vicecomitis. S. Teutardi. S. Isnardi. S. Ursonis Greci. S. Rataldi. S. Rainberti. S. Isingerii. S. Rotberti. S. Otberti. S. Girberti. S. Bermundi. S. Gerardi. S. Amblardi. S. Aimardi. S. Achedei. S. Widonis. S. Grimberti. S. Umberti. S. Arnaldi. S. Ainardi. S. Rotberti. S. Bodonis. S. Atsonis. S. Girbaldi. S. Ismidonis. S. Teotberti. S. item Teotberti. S. Bernardi. S. Walonis. S. Geraldi. S. Truanni. Data tercio idus sebtembris, anno undecimo regnante Karolo rege, indictione XIII. Ego Oddo, lævita, ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi.