Charta qua Wichardus de Besorniaco, Engelbertus de Curtavaz et Jocerannus Rainerii dant monasterio Cluniacensi condaminam de Morlac, mansum Landaldi et salvamenta in duobus mansis.
Sciant qui sunt et qui futuri sunt, quod Wichardus de Besorniaco
dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus, quamdam condamineam quam habebat in Cavina de Morlac, teste Joceranno de Bainis, qui Jocerannus fideijussor extitit, ut filius ejusdem Wichardi Gaufredus hoc laudaret. Hunbertus de Salier quoque et Ubertus Ungro hoc laudaverunt et auctorizaverunt. - Item sciendum quoniam Engelbertus de Curtevaz, et Jocerannus, frater ejus, dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus mansum Landaldi, auctorizante Humberto de Borbono, de cujus capite erat; et filii Wichardi de Bicei, Bernardus et Guilelmus, hoc laudaverunt et [con]cesserunt, qui de Hunberto de Borbonio illud habebant; et Gaufredus de Vessandone et Girbertus hoc similiter laudaverunt et concesserunt, qui de filiis Wichardi de Bicei hoc possidebant. - Sciendum quoque quod Jocerannus Rainerii dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus salvamentum quod habebat in manso Deusdet, et salvamentum quod habebat in manso Johannis de Porta. Teste Hunberto de Curtevas.
(Au dos:) Carta de condaminea de Morlac et de manso Landaldi, et de salvamento quod dedit Jocerannus Rainerii.