Charta qua notum est Lambertum de Buxeria commutationem servorum cum monasterio Cluniacensi fecisse.
Ego Lambertus miles, de Buxeria, commutationem et concambium facio de infantibus Lidierde pro infantibus Guibergiæ, invitatione et admonitione domni Stephani de Caviniis decani, in presentia domni Ivonis, Cluniacensis prioris, laudante etiam domno Landrico, Matisconense episcopo. Cujus commutationis testes existunt: domnus Ugo
de Berziaco, domnus Poncius miles, de Solempniaco, Arlebaldus, prepositus de Verjassone. Si quis autem heredum meorum vel persona aliquis hanc donationis cartam infringere temptaverit, sciat se omnipotentis Dei iram et beati Petri offensam incurrere. Postea vero lecta est hec carta apud Cavinias, ante æcclesiam Sancti Taurini, in presentia dompni Ugonis abbatis. Ego quoque Durannus, ad vicem cancellarii, hanc cartam firmare curavi.