Charta qua Bernardus de Germiniea dat monasterio Cluniacensi tres vineas et unum mansum in villis Campania, Guiriset et Boxeria.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus Dei cultoribus, quia Bernardus de Germiniea, pro redemptione animæ suæ, dedit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum et fratribus ejusdem cenobii, tres vineas, unam in villa quæ vocatur Campania, duas in villa Guiriset. Preterea mansum cujusdam mulieris Misie, in villa que appellatur Boxerie, cum omnibus appenditiis suis, eo tenore ut ipse teneat in vita sua, supradictis autem senioribus singulis annis donet pro vestitura duos panes [et] duo sestaria vini; post mortem vero ejus, totum ex integro idem seniores habeant. Hujus rei testes sunt Bernardus Lancea Acuta et Bernardus Ruil.
(Au dos:) Bernardus in Campania et Guiriset.