Charta qua Seguinus sæculo renuntians dat monasterio Cluniacensi mansum apud Cassanias.
Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ego Seguinus, perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi, immo quam nocivus et illecebrosus ad eternam dampnationem, misericordia Christi me visitante et inspirante, pro ejus amore, ex toto renunciavi seculo, et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli in monasterio Cluniaco, ut de cetero ibidem regulari disciplinę subditus penitentiam agerem peccatorum meorum. Preterea, pro meis parentibus et pro me ipso, donavi ad eandem memoriam et ecclesiam sanctorum apostolorum apud Cassanias unum mansum et cetera omnia quę ibi habebam in alodo.