Charta qua Araldus, Carnotensis episcopus, et canonici ejusdem ecclesiæ notum faciunt se præbendam quamdam Sanctæ Mariæ Cluniacensibus concessisse.
Euvangelicis atque apostolicis monemur institutis, atque etiam majorum nostrorum provocamur exemplis, ut sic ex habundantia nostra Christi servorum temporalem indigentiam relevemus, quatinus æternorum habundantiam precibus eorumdem cum eis assequi valeamus. Quod non ex tristicia aut ex necessitate faciendum esse docet beatus apostolus, quoniam hilarem datorem diligit Deus, nec magnum esse reputat temporalia seminare, cum suo tempore spiritalia debeamus indesinenter metere. Quapropter ego Arraldus, æcclesiæ Carnotensis indignus episcopus, et ejusdem æcclesiæ canonica fraternitas, notum fieri volumus omnibus orthodoxis æcclesiæ filiis, tam presentibus quam futuris, quod nos pariter bona fama virtutum Cluniacensis monasterii, tanquam florentis ortuli suavissimo liliorum atque rosarum odore perflati, et idcirco habende fraternitatis ejusdem monasterii desiderio
divinitus inspirati, prebendam quam habebat Fulcherius, filius Nivelonis, sic fratribus predicti monasterii rogatu ejusdem Fulcherii, in perpetuos usus concedimus et canonica auctoritate firmamus habendam, ut ab hac die in posterum usumfructum ejusdem prebendę recipiant, et ad utilitatem monasterii sui sive per se, sive per suos ministros secundum suum velle disponant, nullumque ebdomadale servitium in nostra æcclesia pro eadem prebenda faciant. Predictus vero Fulcherius nichil temporale de prebenda ulterius recepturus, quia pro remedio animæ suæ, ad voluntatem Dei et nostram, hanc elemosinam Cluniacensi monasterio fieri permittit, nostra spirituali fraternitate et communium orationum suffragiis, quandiu vixerit non carebit; immo et in vita et in morte propter hoc ipsum melius obtinebit. Ut autem scriptura ista certum habeat firmamentum, ego Araldus presul propria manu subter eam firmavi, et majorum æcclesiæ nostrę manibus confirmandam esse decrevi, regiaque manu postea roboratam, domno Richerio nostræ æcclesiæ metropolitano deinceps obtuli roborandam. S. signum Araldi episcopi. S. signum Ingelrani decani et cancellarii. S. signum Arnulfi cantoris. S. signum Hildegarii archidiaconi. S. signum Hugonis archidiaconi. S. signum Adelardi subdecani. S. signum Odonis ypocantoris. S. signum Guimberti capicerii. S. signum Ivonis presbiteri. S. signum Ascelini presbiteri. S. signum Herberti presbiteri. S. signum Droconis presbiteri. S. signum Maurini presbiteri. S. signum Frodonis presbiteri. S. signum Haldrici presbiteri. S. signum Osberti presbiteri. S. signum Fulcherii prepositi. S. signum Guauterii diaconi. S. signum Herberti diaconi. S. signum Arnulfi diaconi. S. signum Sanzonis diaconi. S. signum Fromundi diaconi. S. signum Fulcherii, filii Nivelonis, qui eadem prebenda vestitus erat. S. signum Guidonis subdiaconi. S. signum Guaslini subdiaconi. S. signum Ebrardi subdiaconi. S. signum Bernardi subdiaconi. S. signum Hilduini, filii Girardi subdiaconi. S. signum Hilduini Saverici subdiaconi. S. signum
Guilelmi, nepotis Osberti. S. signum Stephani subdiaconi. S. signum Frodonis subdiaconi.