Charta qua Oddo Pulverel, canonicus sancti Vincentii, werpitionem facit monachis Cluniacensibus trium mansorum et servorum in villa Bassis.
Ego Oddo Pulverel, filius Maioli et canonicus almi martyris Vincentii, facio guerpitionem monachis Cluniensibus de consuetudinibus quas requirebam in tribus mansis eorum qui sunt in villa que dicitur Bassis. Quorum unum tenebat et colebat Petrus, alterum Durannus, tercium mansum Arpertus. Usuarium vero quem habebant ipsi mansi in mea terra donavi Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, absque servitio reddente. Donavi etiam duos servos et unam ancillam, quorum nomina sunt hec: Girbertus, Constantius, Eldiardis, et unum medium plantum quem Girbertus tenebat; tali tenore ut teneret eum quoad viveret, et ut post mortem ejus remaneret predictis monachis, et ut propter hoc ille Girbertus sepeliretur. Censum etiam quem pro redemptione capitis sui omni anno predicti servi monachis solverent, constitui, scilicet octo denarios et octo panes et quatuor sextarios vini; cum quibus servis dedi eis boscum qui vocatur Praatil, tali tenore ut quandiu viverem tenerem illum, set monachus qui tenet obedientiam Lordone accipiat inde ad suos porcos vestituram. Qui vero uic dono quod feci pro redemptione anime mee et patris mei et matris, aliquam litem inferre temptaverit, iram Dei incurrat, sitque pars ejus cum Datan et Abiron quos vivos absorbuit terra. Amen.