Charta qua Walterius de Berziaco werpit omnes querelas quibus monachos Clunienses inquietabat, et eis dat campum in villa Prulingi.
Werpitio Walterii de Berziaco de omnibus querelis quibus monachos Clunienses et homines eorum querelabantur, pro redemptione anime filii sui. Pro quo etiam dedit supradictis monachis unum campum qui est ante mansionem Wichardi, in villa Prulingi. Nomen vero filii ejus pro cujus anima totum hunc campum eis dedit, Eldinus fuit. Hanc autem cartam ipse Walterius primus firmavit, deinde Siguinus filius [ejus], post eum Adalbertus presbiter, et Durannus presbiter, Joserannus miles, et Gausfredus infans. Archimbaldus.
(Au dos:) Werpicio Vualterii de Berziaco.