Charta qua Sivualdus dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineas in villa Monzaniaco.
In nomine Verbi incarnati. Ego Sivualdus dono Deo et sanctis apo
stolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę, terram sitam in comitatu Matisconensi, in villa Monzaniaco, hoc est curtilum unum cum vinea, qui terminatur a mane terra Sancti Benedicti, a meridie Sancti Andochii, a sero et a certio via publica; et in alio loco, in ipsa villa, vineas duas et omnia quę ad ipsum curtilum aspiciunt usque ad inquirendum, excepto quod sororibus meis donavi. Et hoc facio tali tenore, ut quandiu vixero teneam, post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Sivualdi, qui fieri et firmare rogavit. S. Evę matris ejus. S. Hugonis. S. Anscherici. S. Gausberti. S. Josmari. S. Petri.