Charta qua Oudalricus de Belgiaco reddidit monachis Cluniacensibus quinque modios vini quos annuatim de obedientia Peronna capere solebat.
Noverint omnes sanctę Dei ęcclesię fideles, tam posteri quam presentes, quod Oudalricus de Belgiaco, per hanc presentis scripturę cartam, in capitulo Cluniensi fratrum cœtu coadunato, reddidit atque laxavit Deo et sancto Petro, in manu donni Hunaldi prioris, V modios vini quos annuatim de obędientia Pronna capere solebat, acceptis de pecunia Sancti Petri CCC solidis; ejusdemque redditionis cartam, ut stabilior esset, manu sua super altare Sancti Petri posuit. Hujus rei testes sunt: Bernardus, Artaldus, Maiolus.