Charta qua Gausmarus dat monasterio Cluniacensi duas vineas et unum mansum in villa Marchisiaco.
Quia in hujus vitę miseria quisque mortalis inmunis non fit a delictorum noxa, oportet pro viribus ut quod inconsulte commisit, ele
mosinarum largitione redimat. Quapropter noverint Christi fideles, quod ego Gausmarus, ob redemptionem animę meę, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, quandam vineam cum curtilo adjacenti in villa Marchisiaco, et in pago Matiscensi. Dono etiam ibidem aliam vineam quam a Constabulo digno pretio conquisivi. Facio autem hanc donationem ea ratione, ut quandiu vixero teneam; et in vestitura singulis annis duos sextarios de vino persolvam. Post mortem vero meam, predicto loco Cluniaco remaneat sine ullius contradictione. Et ut hęc carta firma et stabilis permaneat, manibus subterfirmavi, testibusque idoneis roborandam tradidi. S. Gausmari, qui fieri et firmare rogavit. S. Letbaldi. S. Guldrici. S. Rotberti. S. Constantini.