Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi duos campos in villis Besorniaco et Arniaco.
Dum pro certo constet nullum mortalium in hac vitę miseria inmunem fore a diversorum noxa discriminum, oportet unicuique pro posse largitorem fieri temporalium, ut non solum liber esse valeat a delictis peccatorum, verum etiam particeps existat ęternorum bonorum. Quapropter noverit omnis ęcclesia fidelium, quod ego, Bernardus nomine, jam ultimum anhelans spiritum, dono bonorum omnium largitori Deo et Cluniensi monasterio, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, aliquid de mihi jure debita hereditate in Besorniaco sita, videlicet unum campum habentem in longum perticas C et in latum novem; et alterum campum in Arniaco, habentem in longitudine perticas LX et in latum IIII. Hęc igitur do Deo et predicto loco Cluniaco ob animę meę redemptionem et corporis tumulationem, sine ullius contradictione. S. Tedaldi, filii ejusdem
Bernardi, qui ad vicem patris fieri et firmare rogavit. S. Ebrardi, filii ejus. S. Tedrici. S. Leterii. S. Eldrici. S. Otgerii. S. Bernardi. S. Christianę, uxoris ejusdem Bernardi. S. Johannis, filii ejus. S. Constantini. S. Clementis. S. Tetcendis. S. Witburgis. S. Emmę. Actum Cluniaco, die dominica.