Charta qua Ingelbertus, sumens habitum monachicum in monasterio Cluniacensi, dat eidem monasterio prædium suum de Sulseno.
Notum sit omnibus sanctę Dei ecclesię fidelibus, quod ego Ingelbertus spontanea voluntate habitum sanctę religionis et normam Sancti Benedicti suscipere cupiens, me ipsum monasterio apostolorum Petri et Pauli, quod Cluniacus dicitur, cui preesse donnus abba Hugo videtur, ad salvandum, Deoque perpetuo serviendum trado. Et quoniam qui semetipsum a semetipso removet, preter se nihil omnino aliud habere vel debet, vel potest, ideo predicto loco quicquid eadem die qua de patria exivi habebam, perpetualiter habere concedo, predium videlicet meum, quod ex paterna hereditate et fraterna partitione mihi obvenerat, nomine Sulseno, et quicquid pertinet ad illud vel pertinere videtur, in agris, silvis, pratis, vineis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, venationibus, cultis et incultis, quatinus ab hac die et deinceps fratres nominati loci secure habeant, cum quiete possideant, sine alicujus contradictione retineant. Et ut hęc donatio nostra firma et stabilis permaneat, vigeat perseveretque, testes invoco videntes et audientes, et per omnia scientes me eadem die
qua de patria exivi quicquid hic denominatum est, juxta velle et libitus meos valentem dare, transfundere, imperatorem videlicet donnum et dominum nostrum, Coloniensem etiam archiepiscopum, duces, marchiones et comites, necnon ejusdem totius regionis utriusque sexus et dignitatis. Si autem (quod minime credo!) huic nostrę donationi aliquis aliquam temptaverit inferre molestiam, ad testium curam vel animarum salutem pertinebit, et quod justum est defendere et malorum presumptionem.