Charta qua Wichardus miles dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Vescort.
Quoniam hæc vita qua utimur brevis et caduca esse cernitur et nullum se diligentibus certum tribuit finem, ideo summopere providendum est, ut ad supernam omni conamine mentis requiem debeamus festinare. Quapropter notum sit cunctis Christi caractere insignitis, presentibus et futuris, quod ego Vuichardus miles in extremis vitæ positus, per consensum fratris mei Vualterii et aliorum parentum meorum et amicorum, dono aliquid de mea hereditate ad locum Cluniacum pro animę meę vel meorum parentum salute, videlicet unam vineam quę sita est in parrœchia Matisconensi, in villa Vescort. De una parte terminatur ipsa vinea terra Sancti Petri, et de alia terra de ipsa hereditate. Hoc autem donum factum est per laudamentum Bernardi de Vissandono et Hugonis et Gozeranni, fratrum ejus. S. Vui
chardi, qui hoc donum fecit. S. Vualterii fratris ejus, qui laudavit. S. trium fratrum suprascriptorum Hugonis, Bernardi et Jozeranni.