Charta qua Bernardus, cognomine Lancea Acuta, dat monasterio Cluniacensi portionem terræ in villa Mazeroit.
Si quis pro redemptione animę suæ sanctæ aliquid æcclesiæ ex propriis rebus conferre voluerit, scripto comittere studeat, ut ad posterorum noticiam tam ad piorum agnitionem quam ad impiorum repressionem transmittatur. Unde ego Bernardus, cognomento Lancea Acuta, divina Dei clementia aspiratus, meorum cognoscens enormitatem peccaminum, atque extremi timens examen juditii, ac perpendens animo penas impiorum debitas, premiaque justorum promissa, mecum cogitare cepi qualiter conditorem omnium, quem multis modis a primordio meę etatis offenderam, placare possem, quatinus in futuro eum pium invenirem. Verum nihil utilius longo tractatu evoluto repperi, quam ut ex mea copia servorum Dei inopiam assiduis laudibus sibi servientium supplerem, ut illi meam in futuro ex eorum ubertate juxta Dominicum dictum: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis», et cetera quę secuntur, repleant. Proinde dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniensi, ob animę meę omniumque parentum meorum remedium, unam terræ peciolam quę est in villa Mazeroit. Hanc autem donationem facio annuente et auctorizante uxore mea, ad cujus jus eadem pertinet terra.