Charta qua Durannus de Sancto Nicetio et frater ejus Wido dant monasterio Cluniacensi servos suos in villis Solempgiaco, Curtiaco et Turniaco.
Testante sacro eloquio, cognovimus quod omnibus christianis de hac vita migrantibus, helemosinis et orationibus subvenire debeamus, quanto magis fratribus et propinquis. Quamobrem noverint omnes filii sanctæ hujus æcclesiæ monasterii Cluniacensis, quod Durannus de Sancto Nicetio et frater ejus Wido dederunt Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, pro anima et sepultura fratris sui Gaufredi, in villa Solempgiaco, duos servos, Durannum et Constantium, et duas ancillas, Arsendam et Belesendam; in Curtiaco quoque Grimaldum et Constantinum, necne duas ancillas, Anastasiam et Pulilinam; et in Turniaco suam partem filiorum Andreę et uxoris ejus. Hæc autem donatio facta est in manu domni Jozeranni, cognomento Grossi, tunc temporis prioris Cluniacensis, videntibus nobilissimis viris, Ansedeo de Oblado, et Umberto Ungro, et Gaufredo de Cluniaco, et multis aliis, ut monachi ejusdem loci hæc omnia teneant et possideant in sempiternum. Quod si quis vivens homo, sive clericus, sive laicus, aut femina huic donationi contradixerit, nisi cito resipuerit aut emendaverit, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli in presenti seculo et in futuro incurrat. Fiat, fiat, amen. S. Duranni et Vuidonis, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Ansedei de Obladi
(sic). S. Unberti Ungro. S. Gaufredi de Cluniaco.