Charta qua Wido de Solongiaco dat monasterio Cluniacensi in villa Solongiaco mansum qui vocatur Orour, cum servo, etc.
Ego, in Dei nomine, Wido de Solomgiaco dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abba preesse videtur, aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa Solomgiaco; pro anima mea et sepultura dono unum mansum quod vocatur Orour et quicquid ad ipsum pertinet, et in ipsa villa unum servum, nomine Ulduerium, et unam plantam que vocatur de Perrun, et omnem meam partem in bosco quod dicitur Exart Ritbert; ut ab isto die monachi ejusdem loci hæc omnia teneant et possideant sine ulla calumpnia in sempiternum. Quod si quis contra hanc donationem contradicere voluerit, sive clericus, sive laicus, sit anathema maranatha. Amen. S. Widonis, qui hanc donationem fecit, et firmare rogavit. S. Lecelini et Petri, filii ejus.
(Au dos:) Carta Widonis de Solomgiaco.