Charta qua Dalmacius de Cristul dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Estavel.
Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei æcclesie, tam presentibus quam futuris, quod ego Dalmatius de Cristul, veniens ad extremum diem vite mee, et recognoscens me multum peccasse contra Dominum et sanctos ejus, accipio bono animo habitum sancte religionis in loco Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse; ideoque ego Dalmacius dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto, et fratribus ibidem Deo servientibus, unum mansum in villa Estavel, quam tenet villanus Espiuns, et omnia que ad ipsum mansum pertinet, nisi tantum ipsum
villanum et uxorem ejus et filios et filias, qui ipsum mansum incolunt, qui non erant mei. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, iram omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat. S. uxoris sue. S. filii sui. S. Joslen, fratris sui. S. Rotberti, fratris sui. S. Joseranni de Cortevas. S. Ingeberti, fratris sui.
(Au dos:) carta Dalmaz de Cristul de unum mansum in villa Estavel.