Charta qua Gigo de Caciaco et frater ejus Bernardus dant monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Cavaniaco.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Gigo miles de Caciaco, veniens ad extremum diem mortis meæ, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris, dono ego supradictus Guigo unum mansum in locum sepulture, pro remedio anime mee, ut Deus det mihi partem et societatem in omnibus beneficiis que fient in supradicto loco. Est autem ipse mansus in villa Cavaniaco, quod vulgariter nominatur ad Angulos. Dono ego et frater meus Bernardus omnia que ad ipsum mansum pertinent, vineas, pratos, et omnem censum quem mihi reddebat per unumquemque
annum, totum ad integro dono, laudo et confirmo loco prenominato, sine ullo calumpniatore. Item dono unum servum, nomine Durandum cum filiis et filiabus suis. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit (quod absit!), in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum et aliorum omnium sanctorum incurrat, nisi ad satisfactionem ad emendationem venerit. Si quis vero observator huic nostre donationis extiterit, veniant super eum omnes benedictiones novi et veteris Testamenti. Amen, amen, fiat, fiat. S. Gigonis, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. Bernardi, fratris sui.
(Au dos:) Carta Gigonis de Caciaco, de uno manso in villa Cavaniaco et de uno servo Durando.