Charta qua Desiderius et uxor ejus et filii dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Johannis baptistæ in vico et capellam in castello Avalonensi.
Creator humani generis, Deus, sciens nos absque peccati contagione vite hujus incolatum transire non posse, ex rebus transitoriis precipit nostra crimina diluere sua gratuita pietate. Scriptum namque novimus in Euvangelio, dicente Domino discipulis suis et per ipsos nobis:
«Facite vobis saculos qui non veterescant, thesorum indeficientem in celis, quo fur non appropriet neque tinea corrumpat.» His et pluribus hujusmodi roborati preceptis, ego Desiderius et uxor mea Aiba et filii nostri Humbertus, Aimardus, Nantelmus, Wido, Petronilla, donamus omnipotenti Domino ex rebus ab ipso nobis concessis, et apostolis ejus Petro et Paulo, et ad monasterium Cluniacum, ubi preest domnus abbas Hugo, aliquid de nostra hereditate, ecclesiam videlicet sancti precursoris Domini Johannis Baptiste, que est sita in vico vel burco apud castrum qui vocatur Avalonis, et capellam que est in ipso castello dimediam, cum oblacionibus et sepulturis, et unum mansum quem tenuit Ritbertus del Prado, et vineam que fuit de manso Ansoldo. Hec omnia supramemorata pro nostris animabus largitori omnium bonorum damus, ad sustentacionem fratrum apud illum locum degencium, ut participes esse mereamur regni celorum.
(Au dos:) Karta Desi[de]rii et uxoris sue Aibe de ecclesia Sancti Johannis de Avalone.