Charta qua Bernardus et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Basenens, et Sancti Victoris juxtaque castrum Castellionem.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, presentibus et futuris, qualiter ego Bernardus cogitavi de misericordia Dei, ut merces mea crescat apud Dominum. Propter hoc ego accepi habitum Sancti Benedicti in monasterio Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas preest, et donavi ad ipsum locum supradictum de rebus meis que resident in pago Lugdunensi. He sunt res in villa que voca
tur Basenens, unum curtilum cum vinea; et juxta castrum quod dicitur Castellio, unum mansum cum duobus appendiciis suis qui vocatur ad Rispas, et in villa Sancti Victoris, unum mansum cum omnibus appendiciis suis, pratis, campis, silvis, et omnia quecumque pater meus Grimardus habuit in ipsa villa. Et si quis ex propinquis meis calumniam inferre voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat; et sit anathema omnibus diebus vite sue usquedum ad satisfactionem veniat. S. ipsius Bernardi. S. Achardi, fratris ejus. Signum Stephani, fratris ejus. S. Umberti. S. Vuidonis Lombardi. S. Grimarii. S. Bonazi. S. Bernardi, prepositi de Cavariaco.