Charta qua Ademarus, comes Valentinensis, et uxor ejus Roteldis atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi abbatiam sancti Marcelli, in loco Salciaco, in comitatu Valentinensi.
Primo homine transgrediente, ut supra. Ego Ademarus comes et uxor mea, nomine Roteldis, una cum filiis nostris, Pontio videlicet episcopo, Ugone, Lamberto, Gontardo, Geraldo, quendam locum Salciacum nomine, situm in episcopatu et comitatu Valentinę civitatis, consecratum in honore sancti Marcelli martiris, sub quibusdam abbatibus actenus in neglegentia curę animarum positum, ut ad statum melioris rectitudinis valeat everti, cum omnibus quæ ad ipsum locum pertinent, videlicet terris, silvis, pascuis, vineis, aquis, molendinis, pratis et cunctis suis appenditiis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis de Cluniaco, quibus preest domnus Odilo abbas, ad possidendum et ordinandum et jurem hereditarium vel quicquid agere voluerint agendum. Ideo autem hæc facimus, quatinus tam nos quam cuncti propinqui et amici nostri, anima etiam domni Lamberti comitis, vel animę omnium fidelium christianorum mereantur habere societatem et partem orationum servorum Dei Cluniaco monasterio vel in cunctis suis appenditiis Christo militantium. Actum publice anno ab incarnatione Domini millesimo XXXVII, regnante Conone imperatore, anno X regni sui. Testes Ademarus comes et uxor sua Rotildis, qui hanc donationem fecerunt et decem untias auri a monachis pro ea acceperunt, et Edraldus monachus magnum servitium eis fecit, qui Sancto Petro eam adquisivit.
Pontius episcopus, Hugo frater suus, et Lambertus, Gontardus, Geraldus, fratres eorum. Rainardus presbiter scripsit dictante Rainoardo.