Charta qua Gausfredus et Bertrannus, comites provinciæ, dant monasterio Cluniacensi Diliadam et Septem Fontes.
Postquam culpa primi parentis, ut supra. Nos duo fratres, comites Provincię, Gausfredus atque Bertrannus quandam terram aliquando Sancti Maioli hereditatem, actenus vero possessam a nostris antecessoribus, Diliadam, et Septem Fontes nomine, si quid recti aliquid visi sumus habere aut injuste, donamus vel reddimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum totum ad integrum quiquid in jam dictis villis habere videtur. Actum pubblice apud Serrianum villam, feria V Ascensionis Domini, regnante Chonone imperatore anno X regni sui. Testes Raymbaldus archiepiscopus, Feraldus episcopus, Petrus episcopus, Petrus episcopus Sextericensis, Franco episcopus, Willelmus, Teotbaldus, Isnardus, Berengerius, Dodo, Willemi de Monasterio fratris Isnardi, Adalacis uxoris Isnardi. Eldulfus scripsit.